

Liber Sapientiae*
Caput 15: Versus 6
Malorum amatores,etc.Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis[Psal. 134.]. Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui haec fecerit, id est magistrum et discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel aerea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terrae insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem haeretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinae suae simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quae fingunt.